- BRUNEA seu BRUNIA
- BRUNEA seu BRUNIAmilitare ornamentum, lorica, occurrit saepe in LL. Salicis, Ripuar. aliis: unde Gallorum Bronze, pro aere, ex quo bruneae et statuae conficiuntur, a cuius colore subfusoo Bronzer dicunt, Itali Abbronzare, h. e. fuscô colore illinere, depingere. Ex eadem origine Gallorum Regina Brunechildis nomen habuit, quae sic dicta est, quasi Bruyne hilt. h. e. fusca heroina. Vide Car. du Fresne in voce Brunus. Cl. Ottoni, praecipuum hoc veter. Germanorum armaturae fuit genus, de quo LL. Francicae l. 3. c. 5. §. de armatura habenda: Omms homo de 12. mansis Bruniam habeat; qui vero bruniam habens, eam secum non tulerit, omne beneficium cum brunia pariter perdat. Aliter Halsberga, German. eine Brinne. In Glossario Lation-Theotisco, Thorax, militare munimentum, lorica, brunia. Et in LL. Norvegicis. Panssar aeda Brynin; quod Loccenius Loricam vel Bruniam vertir. Sicurt Halsberga, vox Saxonica a German. hals, i. e. collum, et bergen, i. e. tegere, itidem thoracem ferreum notat, ut ex Goldasto et Lindenbrogio idem Vir Cl. docet, Notis ad B. Rhenanum Rer. Germ. l. 2.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.